- HILARIUS
- I.HILARIUSAurelianensis Ep. Gallus. Inter alia, interfuit Conc. Arausicano A. C. 444. quo Chelidonius Ep. Vesontinus, depositus est: qui cum Romam ad Leonem I. appellaret, et Hilarius, insalutato Pontifice, inde decederet, irritum esse iussum est, quidquid ab Hilario esset statutum. Hinc, cum provincia absque Praesule esset, summissus est Leontius Foroiul. qui Metropolitano munere fungeretur. Obiit A. C. 449. Plura de ipso, scriptisque eius, vide apud Auctores Morer. Dict. Hist. laudatos, Voss. imprimis l. 1. Hist. contr. Pelagianos c. 19. de Hist. Lat. l. 2. c. 16.II.HILARIUSDiaconus Eccl. Rom. ad Constantium Imp. a Liberio, Ep. Rom. missus, cum Lucifero Callieno et Pancratio Presbytero, veritate in Conc. Mediol. acerrime defensâ, flagris caesus et in exilium missus est. Dein in Luciferianorum errorem prolapsus, haereticorum baptismum invalidum esse asseruit: proin rebaptizatis omnibus lapsis, Deucalion Universi ab Hier. dictus est. Ipsi comm. in Epp. Paulinas, qui inter opera Ambrosii reperitur, et quaestiones in V. et N. T. quae in Augustini opere, tribuuntur. Athanas. Epist. ad Solit. Hier. adv. Lucif. etc.III.HILARIUSPapa Rom. post mortem Leonis Mag. A. C. 461. Sardiniâ oriundus. Prius a Leone ad Conc. Ephesinum 2. missus, contra Eutychem, Orthodoxiam asseruit. Sub initium dein Papatus, Epistolam Circularem scripsit, quâ denuo Eutychen Nestoriumque damnavit, et Oecumenica Conc. 4. confirmavit. Disciplinae Ecclesiasticae intentus, omnem dedit operam, ut Macedoniani haeretici, ab Anthemio Imp. Romam deducti, nullos ibi coetus haberent. Sacerdotes nonnisi Virgines in uxores ducere iussit. Obiit A. C. 467. Anastas. in vitis Pontif. Successit Simplicius.IV.HILARIUSPhrygius quidam vates, sub Ioviniano Principe, literarum quidem imperitus: ceterum tantâ divinandi peritiâ praeditus, ut Deus cum illo futurorum cognitionem communicâsse videretur. Item Senator quidam Antiochenus, de quo multa apud Suid.V.HILARIUSVitellii libertus, quod M. Cluvium Rufum detulisset, tamquam audito Vitellii et Othonis Principatu, propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum tentasset, ultro a Vitellio puniri iussus est. Tac. Hist. l. 2. c. 65.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.